VALERIUS Corvinus

VALERIUS Corvinus
VALERIUS Corvinus
Tribun. milit. sub Duce Camillo reliquias Senonum persequente, adversus Gallum provocatorem solus processit. Tum corvus ab ortu Solis galeae eius insedit, et inter pugnandum ora oculosque Galli reverberavit: Sic hoste victô Valerius Corvinus dictus fuit, unde Manilius, l. 1.
Et cum militia volucris Corvinus adeptus
Et spolia, et nomen. ———
Hic quum ingens multitudo, aere alienô oppressa, Capuam occupare tentâsset, et Ducem sibi Quinctium necessitate magnâ compulsum fecisser, sublatô aere alienô seditionem compressit. Haec Caecilius. Livius vero l. 7. c. 27. s. addit, de Samnitibus eum triumphâsse, sexies Consulem fuisse, hostes Titi Manlii morte exsultantes compressisse. Vixit praeterea, teste Val. Maxiimô, l. 8. c. 13. ex. 1. corporis et animi vitibus integri annos centum. Vide Corvinus. Et quidem, de Valerio a corvo adiuto, habes historiam, apud Livium, l. 7. c. 26. Val. Maximum, l. 3. c. 2. ex. 6. A. Gellium, l. 9. c. 11. Sext. Aurelium, de Viris illustr. c. 29. Alios. Verum Vossio non quidem pugna singularis Valerii cum Gllo, sed quod de auxilio sacrae addunt alitis, et quidem inspectanre hinc Roimanô, inde Gallicô exercitu, fabulosum videtur, et forte hinc ortum, quod Valerius galeam gestârit, cui corvi
signum erat superadditum. Vetustissimis enim temporibus galeae fiebant e pellibus animalium, unde κυνέη; λυκέη, ἰκτιδέη, apud Homer. Postquam vero pro pelliceis aeneae adhibitae sunt, ac ferreae, figuram tamen animantis alicuius, vel saltem capitis in ea expresserunt: Itaque galea nunc capite leonis, nunc integri vulturis, nunc alterius cuiusdam animalis figurâ, erat insignis, cuius rei ignoratio spislos in Historia peperit errores. Cum istiusmodi itaque galea, corvi figuram habente, depingi et effingi solegbat Valerius, cum Gallo pugnans: Unde progressu temporis imperitum vulgus iudicavit, corvum galeae insidentem esse imaginem veri corvi, cum tantum ferrei illius, quô galea insignis erat, eslet imago. Quae coniectura inde roboratur, quod moris antiqui fuisse legimus, ut res illustres picturis proderentur: velur illa pugna Manlii cum Gallo, quae in scuto Cimbrico erat, teste Tulliô, de Orat. l. 2. Quintilianô. l. 6. c. 4. ac C. Pliniô, l. 35. c. 4. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 28. ubi quoque addit, Corvi cognomen, non Corvini, Valerium hunc nactum esse: posteros vero Corvinos fuisse dictos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • VALERIUS Corvinus Messala (M.) — M. VALERIUS Corvinus Messala Civis Roman. in iuventute sua Triumviris formidabilis, postea Consul cum Augusto fuit. Scripsit de litera S. de familiis Romanis, etc. De progenic Augusti liber eius non est. Vide Cicer. in Bruto, Senec. contr. 12.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARCUS Valerius Corvinus — vide Valerius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Valerius — originally was a Roman nomen of the gens Valeria, one of the oldest patrician families of the city. The name was in use throughout Roman history. Later it became also a given name.Possible Latin forms include, in the nominative: * Valerius , male …   Wikipedia

  • Corvinus — (lateinischen Ursprungs, deutsch: Rabe) ist der lateinische oder latinisierte Familienname folgender Personen: Inhaltsverzeichnis 1 Geschlechtername 2 Familienname 3 Pseudonym 4 weiteres …   Deutsch Wikipedia

  • Corvinus — may refer to: Surname John Hunyadi (Latin: Ioannes Corvinus), regent (1446–1453) of the Kingdom of Hungary King Matthias Corvinus of Hungary (1443 1490) The Hunyadi family János Corvinus, son of King Matthias Corvinus of Hungary László Hunyadi,… …   Wikipedia

  • Corvinus — (Corvus), 1) Beiname des M. Valerius Messala u. seiner Nachkommen, s. u. Messala. 2) Johann Hunnya des C., s. Hunnyades. 3) Matthias C., s. Matthias. 4) Anton, eigentlich Rabe, geb. 1501 in Warburg; Mönch in den …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corvīnus — Corvīnus, 1) Beiname des M. Valerius Messalla, s. Messalla. – 2) Johannes C., ungar. Kriegsheld und Gubernator von Ungarn, s. Hunyadi. – 3) Matthias C., König von Ungarn, s. Matthias …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Valerĭus — Valerĭus, römischer Name. I. Die Valeria (Valesia) gens war ein patricisches Geschlecht in Rom, welches aus Sabinum stammte; zu ihm gehörten die Familien: A) Antias, s.d.; B) Asiaticus: 1) V. Asiaticus, aus Vienna, Anfangs Freund des Kaisers… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Valerĭus — Valerĭus, Name eines berühmten patrizischen Geschlechts in Rom, von sabinischer Abstammung, dessen Ahnherr Volesus zwischen Romulus und Tatius Frieden gestiftet haben soll. Die wichtigsten Glieder dieses Geschlechts sind: 1) Publius V. Poplicola …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Valerius — Valerii Principales gentes romaines Gens Aemilia Gens Claudia Gens Cornelia Gens Fabia Gens Iulia Gens Iunia …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”